| Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, | 4.94.1 |
| transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis | |
| in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae | |
| complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus | |
| ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei | 5 |
| cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, | |
| Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama | |
| septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus ap- | |
| pellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen | |
| eius gentis lingua significat congelatum. Philemon Mo- | 95.1 |
| rimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde | |
| usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. | |
| Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui | |
| navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam | 5 |
| tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et | |
| Oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, | |
| aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippo- | |
| podes appellati, <Ph>anesiorum aliae, in quibus nuda alioqui | |
| corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant. | 10 |