| Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguae- | 4.96.1 |
| onum, quae est prima in Germania. mons Saevo ibi, in- | |
| mensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum | |
| usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur, | |
| refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, incon- | 5 |
| pertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum | |
| sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: qua<r>e | |
| alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est | |
| opinione Aeningia. quidam haec habitari ad Vis<t>lam us- | 97.1 |
| que fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, | |
| sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim, | |
| mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. pro- | |
| munturium Cimbrorum excurrens in maria longe paen- | 5 |
| insulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde in- | |
| sulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, | |
| Fabaria nostris dicta a frugis m<u>l<t>itudine sponte prove- | |
| nientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris | |
| Austeravia, praeterque Actania. | 10 |