| Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium | 4.98.1 |
| Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mensura: tam | |
| inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam | |
| nostri <³⁰XXV>³⁰ oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum | |
| Raetia e<t> Norico longitudinem DCXXXVI, latitudinem | 5 |
| CCXLVIII, Raetiae prope unius maiore latitudine, | |
| sane circa excessum eius subactae; nam Germania multis | |
| postea annis nec tota percognita est. si coniectare per- | 99.1 |
| mittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et | |
| longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera | |
| quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae, | |
| Charini, Gutones. alterum genus Ing<u>aeones, quorum | 5 |
| pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes. proximi | 100.1 |
| autem Rheno Ist<u>aeones, quorum * * * mediterranei Her- | |
| miones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. | |
| quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini | |
| Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Vis- | 5 |
| culus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. | |
| introrsus vero nullo inferius nobilitate Herc<y>nium iugum | |
| praetenditur. in Rheno autem ipso, prope C in | 101.1 |
| longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefa- | |
| tium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturio- | |
| rum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac | |
| Flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a | 5 |
| septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se | |
| spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custo- | |
| diens alveum. |