Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguae- 4.96.1
onum, quae est prima in Germania. mons Saevo ibi, in-
mensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum
usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur,
refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, incon- 5
pertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum
sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: qua<r>e
alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est
opinione Aeningia. quidam haec habitari ad Vis<t>lam us- 97.1
que fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt,
sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim,
mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. pro-
munturium Cimbrorum excurrens in maria longe paen- 5
insulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde in-
sulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana,
Fabaria nostris dicta a frugis m<u>l<t>itudine sponte prove-
nientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris
Austeravia, praeterque Actania. 10