Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium 4.98.1
Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mensura: tam
inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam
nostri <³⁰XXV>³⁰ oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum
Raetia e<t> Norico longitudinem DCXXXVI, latitudinem 5
CCXLVIII, Raetiae prope unius maiore latitudine,
sane circa excessum eius subactae; nam Germania multis
postea annis nec tota percognita est. si coniectare per- 99.1
mittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et
longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera
quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae,
Charini, Gutones. alterum genus Ing<u>aeones, quorum 5
pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes. proximi 100.1
autem Rheno Ist<u>aeones, quorum * * * mediterranei Her-
miones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci.
quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini
Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Vis- 5
culus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa.
introrsus vero nullo inferius nobilitate Herc<y>nium iugum
praetenditur. in Rheno autem ipso, prope C in 101.1
longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefa-
tium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturio-
rum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac
Flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a 5
septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se
spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custo-
diens alveum.