Vniversa provincia dividitur in conventus tres, Eme- 4.117.1
ritensem, Pacensem, Scalabitanum, tota populorum XLV,
in quibus coloniae sunt quinque, municipium civium Roma-
norum, Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae
Augusta Emerita, Anae fluvio adposita, Met<e>llinensis, Pa- 5
censis, Norbensis Caesarina cognomine; contributa sunt in
ea<m> Castra Servilia, Castra Caecilia. quinta est Scalabis
quae Praesidium Iulium vocatur. municipium civium Ro-
manorum Olisipo, Felicitas Iulia cognominatum. oppida
veteris Latii Ebora, quod i<t>em Liberalitas Iulia, et Myrtilis 10
ac Salacia, quae diximus. stipendiariorum quos nominare 118.1
non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae cognominibus,
Augustobrigenses, Aemin<i>enses, Aranditani, A<r>abricenses,
Balsenses, Caesarobrigenses, Caperenses, Caur<i>enses, Colar-
ni, Cibilitani, Concordienses, E<l>bocori, Intera<n>n<i>enses, Lan- 5
cienses, Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medu-
brigenses qui Plumbari, Ocelenses, Turduli qui Bardili
et Tapori.
  Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere longitudine
DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit. omnes autem 10
Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius
orae circuitu <³⁰XXVIIII>³⁰ XXIIII colligere existimantur, ab
aliis <³⁰XXVI>³⁰.