| Ex adverso Celtiberiae conplures sunt insulae, | 4.119.1 |
| Cassiterides dictae Graecis a fertilitate plumbi, et e regione | |
| Arrotrebarum promunturi Deorum VI, quas aliqui Fortunatas | |
| appellavere. in ipso vero capite Baeticae ab ostio freti | |
| p. XXV Gadis, longa, ut Polybius scribit, XII, lata III. | 5 |
| abest a continente proxima parte minus pedes DCC, reliqua | |
| plus VII. ipsius spatium XV est. habet oppidum civium | |
| Romanorum, qui appellantur Augustani Vrbe Iulia Gaditana. | |
| ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera | 120.1 |
| insula est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum | |
| Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et Phili<sti>de Erythea, | |
| a Timaeo et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. | |
| maiorem Timaeus <C>otinusam aput e<o>s vocitatam ait; | 5 |
| nostri Tarteson appellant, Poeni <G>adir, ita Punica lingua | |
| saepe<m> significante. Erythea dicta est, quoniam Tyri | |
| aborigine<s> earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac | |
| Geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta | |
| Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et contra | 10 |
| Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine qu<a>ndam ibi | |
| appellant. |