| Peracto ambitu Europae reddenda consum- | 4.121.1 |
| matio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. | |
| longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai | |
| Gades <³⁰LXXXVII>³⁰ XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem | |
| Europae ab Italia ad oceanum scripsit <³⁰XII>³⁰ L esse, etiam | 5 |
| tum incomperta magnitudine. est autem ipsius Italiae, ut | 122.1 |
| diximus, <³⁰X>³⁰ XX ad Alpes, unde Lugdunum <et> ad portum | |
| <M>orinorum Britannicum, qua videtur mensuram agere | |
| Polybius, <³⁰XI>³⁰ LXVIIII. sed certior mensura ac longior | |
| ad occasum solis aestivi ostiumque Rheni per castra legio- | 5 |
| num Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur, <³⁰XII>³⁰ XLIII. | |
| Hinc deinde Africa atque Asia dicentur. |