| Vniversa provincia dividitur in conventus tres, Eme- | 4.117.1 |
| ritensem, Pacensem, Scalabitanum, tota populorum XLV, | |
| in quibus coloniae sunt quinque, municipium civium Roma- | |
| norum, Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae | |
| Augusta Emerita, Anae fluvio adposita, Met<e>llinensis, Pa- | 5 |
| censis, Norbensis Caesarina cognomine; contributa sunt in | |
| ea<m> Castra Servilia, Castra Caecilia. quinta est Scalabis | |
| quae Praesidium Iulium vocatur. municipium civium Ro- | |
| manorum Olisipo, Felicitas Iulia cognominatum. oppida | |
| veteris Latii Ebora, quod i<t>em Liberalitas Iulia, et Myrtilis | 10 |
| ac Salacia, quae diximus. stipendiariorum quos nominare | 118.1 |
| non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae cognominibus, | |
| Augustobrigenses, Aemin<i>enses, Aranditani, A<r>abricenses, | |
| Balsenses, Caesarobrigenses, Caperenses, Caur<i>enses, Colar- | |
| ni, Cibilitani, Concordienses, E<l>bocori, Intera<n>n<i>enses, Lan- | 5 |
| cienses, Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medu- | |
| brigenses qui Plumbari, Ocelenses, Turduli qui Bardili | |
| et Tapori. | |
| Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere longitudine | |
| DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit. omnes autem | 10 |
| Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius | |
| orae circuitu <³⁰XXVIIII>³⁰ XXIIII colligere existimantur, ab | |
| aliis <³⁰XXVI>³⁰. |