Tingitanae provinciae longitudo CLXX est. gentes 5.17.1
in ea: quondam praecipua Maurorum—unde nomen—
quos plerique Maurusios dixerunt, attenuata bellis ad pau-
cas recidit familias. proxima illi Masaesylorum fuerat;
simili modo extincta est. Gaetulae nunc tenent gentes, 5
Baniurae multoque validissimi Autololes et horum pars
quondam Nesimi, qui avolsi iis propriam fecere gentem
versi ad Aethiopas. ipsa provincia ab oriente montuosa 18.1
fert elephantos, in Abila quoque monte et quos Septem
Fratres a simili altitudine appellant. freto imminent
iuncti Abilae. ab <i>is ora interni maris, flumen Tamuda
navigabile, quondam et oppidum, flumen Laud, et ipsum 5
navigiorum capax. Rhysaddir oppidum et portus, Malvane
fluvius navigabilis. Siga oppidum ex adverso Malacae in 19.1
Hispania siti, Syphacis regia, alterius iam Mauretaniae.
namque diu regum nomina obtinuere, ut Bogutiana appel-
laretur extuma, itemque Bocchi quae nunc Caesariensis.
ab ea portus Magnus, a spatio appellatus, civium Roma- 5
norum oppido. amnis Mulucha, Bocchi Masaesylorumque
finis. Quiza Cenitana peregrinorum oppidum, Arsennaria
Latinorum, III a mari; Cartenna, colonia Augusti legio<ne> 20.1
secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte praetoria
Gunugu. promunturium Apollinis oppidumque ibi celeber-
rimum Caesarea, ante vocitatum Iol, Iubae regia a Divo
Claudio coloniae iure donata; eiusdem iussu deductis ve- 5
teranis Oppidum Novum et Latio dato Tipasa, itemque a
Vespasiano Imperatore eodem munere donatum Icosium;
colonia Augusti Rusguniae, Rusucurium civitate honoratum
a Claudio, Rusazus colonia Augusti, Saldae colonia eiusdem,
item Igilgili; oppidum Tucca, inpositum mari et flumini 21.1
Ampsagae. intus colonia Augusti Aquae, item Succhabar,
item Tubusuptu, civitates Timici, Tigavae. flumina Sarda-
bal, Aves, Nabar. gens Macurebi, flumen Vsar, gens
Nababes. flumen Ampsaga abest a Caesarea CCCXXII. 5
utriusque Mauretaniae longitudo <³⁰X>³⁰ XXXVIII, latitudo
CCCCLXVII.