| Insulas non ita multas complectuntur haec | 5.41.1 |
| maria. clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine | |
| XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida | |
| habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar, | |
| ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. | 5 |
| ab ea C p. contra laevum Cercina cum urbe eiusdem no- | |
| minis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum, | |
| at in extremo non plus V. huic perparva Carthaginem | |
| versus Cercinitis ponte iungitur. ab <i>is L fere passuum | 42.1 |
| L<e>padusa, longa VI; mox Gaulo<s>, Galata, cuius terra scor- | |
| piones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea | |
| emori, cuius ex adverso Coss<y>ra cum oppido. at contra | |
| Carthaginis sinum duae Aegimoer<o>e, Arae autem scopuli | 5 |
| verius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam. | |
| auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse. |