| Proxima Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad | 5.48.1 |
| meridiem recedens, donec a tergo praetendantur Aethiopes. | |
| inferiorem eius partem Nilus dextera laevaque divisus | |
| amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia | |
| Pelusiaco, CLXX passuum intervallo. quam ob causam | 5 |
| inter insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente | |
| Nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat, ideoque multi | |
| Graecae litterae vocabulo Delta appellavere Aegyptum. | |
| mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, | |
| ad Canopicum ostium CXLVI, ad Pelusiacum CLVI est. | 10 |
| summa pars contermina Aethiopiae Thebais vocatur. divi- | 49.1 |
| ditur in praefecturas oppidorum, quas νόμους vocant: | |
| Ombiten, Apollo<no>politen, Hermo<n>t<h>iten, T<h>initen, Phaturiten, | |
| Coptiten, Tentyriten, Dio<s>politen, Antaeopoliten, Aphrodito- | |
| politen, Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est regio nomos | 5 |
| habet Pharbaet<h>iten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua | |
| autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis | |
| Iovis oraculum, Oxyrynchiten, Leontopoliten, Athribiten, | |
| Cynopoliten, Hermopoliten, Xoiten, Mendesium, Sebennyten, | |
| Cabasiten, Latopoliten, Heliopoliten, Prosopiten, Panopolite<n>, | 10 |
| Busiriten, Onuphiten, Saiten, Ptenethum, Ptemphum, Naucra- | |
| titen, Meteliten, Gynaecopoliten, Menelaiten, Alexandriae | |
| regione<m>, item Libyae, Mareotis. Heracleopolites est in | 50.1 |
| insula Nili longa p. L, in qua et oppidum, Herculis appel- | |
| latum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad | |
| summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa | |
| duo Oasitae. quidam ex <i>is aliqua nomina permutant et | 5 |
| substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten. | |
| inter Arsinoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL | |
| aut, ut Mucianus tradit, CCCCL et altitudinis quinquaginta | |
| passuum, manu factus, a rege qui fecerat Moeridis ap- | |
| pellatus. inde LXII p. abest Memphis, quondam arx Aegypti | 10 |
| regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter, ad | |
| scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta, XV. |