| Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta | 5.51.1 |
| et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque | |
| tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnes | |
| terras invenere, originem, ut Iuba rex potuit exquirere, | |
| in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano habet | 5 |
| lacu protinus stagnante, quem vocant Nilidem. ibi pisces | |
| reperiuntur alabetae, coracini, siluri. crocodilus quoque | |
| inde ob argumentum hoc Caesareae in Iseo dicatus ab eo | |
| spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in | |
| Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere. | 10 |
| ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et | 52.1 |
| squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio | |
| lacu maiore in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum | |
| erumpit et hominum c<o>etus veluti circumspicit, isdem | |
| animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur | 5 |
| rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas atque, | |
| ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile | |
| est, illo quem Nigr<i>m vocavere. inde Africam ab Aethiopia | 53.1 |
| dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et | |
| beluis frequens silvarumque opifex, medios Aethiopas secat, | |
| cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua signifi- | |
| cat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras | 5 |
| spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam | |
| rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breviore, | |
| transvolet, circa clarissimam earum Meroen Ast<a>bores laevo | |
| alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, | |
| dextra vero Astosapes, quod alteris significationem adicit, | 10 |
| nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus | |
| iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per | |
| aliquot milia et in totum Homero Aegyptus aliisque | |
| Triton. subinde insulis impactus, totidem incitatus inrita- | 54.1 |
| mentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, | |
| vectus aquis properantibus ad locum Aethiopum, qui | |
| Catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes | |
| scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. | 5 |
| postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid | |
| et spatio fessus, multis quamvis faucibus in Aegyptium | |
| mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per | |
| totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae. |