| Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX | 5.60.1 |
| urbium sibi Amase regnante habitata praefert, nunc quo- | |
| que multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur tamen | |
| Apollinis, mox Leucotheae, Diospolis Magna, eadem Thebe | |
| portarum centum nobilis fama, Coptos, Indicarum Arabica- | 5 |
| rumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris | |
| oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus, | |
| Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII D p. in | |
| Libyam remotum a flumine. dein Ptolemais et Panopolis | 61.1 |
| ac Veneris iterum et in Libyco L<y>con, ubi montes finiunt | |
| Thebaidem. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et | |
| supra dictum Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta | |
| Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco tur- | 5 |
| res quae pyramides vocantur, et labyrinthus, in M<oe>ridis | |
| lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum Crialon. | |
| unum praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis | |
| magnae, Solis oppidum. |