| Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Ale- | 5.62.1 |
| xandria, a Magno Alexandro condita in Africae parte ab | |
| ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus | |
| antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares | |
| architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV p. laxi- | 5 |
| tate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe | |
| gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam | |
| tum tamen quinta situs parte regiae dicata. Mareotis | 63.1 |
| lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio | |
| mittit ex mediterraneo commerci<a>, insulas quoque plures | |
| amplexus, XXX traiectu, C<CL> ambitu, ut tradit Claudius | |
| Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt | 5 |
| schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tan- | |
| tundem et latitudinis. sunt in honore et intra decursus | 64.1 |
| Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, | |
| non omnibus—XII enim reperiuntur superque quattuor, | |
| quae ipsi falsa ora appellant—, sed celeberrimis VII, pro- | |
| ximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, | 5 |
| Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. prae- | |
| terea Butos, Pharb<ae>t<h>os, Leontopolis, At<h>ribis, Isidis | |
| oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, | |
| unde ostium quidam Naucratiticum nominant quod alii | |
| Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes. | 10 |