| Nunc interiora dicantur. Coele habet | 5.81.1 |
| Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia, | |
| Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero | |
| Mabog—ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto | |
| dicta, colitur—, Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde | 5 |
| regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae | |
| <C>yr<rum>, <G>azetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas | |
| quae Granucomatitae vocantur, Hem<e>senos, Hylatas, Iturae- | |
| orum gentem et qui ex <i>is Baethaemi vocantur, Mariam- | |
| nitanos, tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum, | 82.1 |
| Pagras, Penelenitas, Seleucias praeter iam dictam duas, | |
| quae Ad Euphraten et quae Ad Belum vocantur, Tardytenses. | |
| reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate | |
| dicentur, Arethusios, Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem, | 5 |
| Laodicenos, qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios, | |
| Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris | |
| nominibus XVII. |