| Iunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde | 5.97.1 |
| vastus sinus. Taurus mons, ab Eois veniens litoribus, | |
| Chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et in- | |
| numerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, | |
| ubi primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridianus et | 5 |
| ad occasum tendens mediamque distrahens Asiam, nisi | |
| opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad | |
| septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de | |
| industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc | |
| Phoenicium, hinc Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium | 10 |
| contraque Maeotium lacum. torquetur itaque collisus inter | 98.1 |
| haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad | |
| cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus | |
| et novis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte | |
| dictus, mox Emodus, Paropanisus, Circius, Cambades, | 5 |
| Pariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Niphates, Taurus | |
| atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi brachia | |
| emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Corace- | |
| sius, <C>ragus, iterumque Taurus, etiam ubi dehiscit seque | 99.1 |
| populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi | |
| vindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi | |
| Ciliciae vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque | |
| maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, | 5 |
| a dextra Hyrcanius, Caspius, a laeva Parihedrus, Moschicus, | |
| Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in universum | |
| vero Graece Ceraunius. |