| In Lycia igitur a promunturio eius oppidum | 5.100.1 |
| Simena, mons Chimaera, noctibus flagrans, Hephaestium | |
| civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum Olympus | |
| ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla, Rhodiopolis. | |
| iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit, | 5 |
| mons Masicytus, Andria civitas, Myra, oppida Aper<l>ae et | |
| Antiphellos, quae quondam Habesos, atque in recessu | |
| Phellos. dein Pyrrha, item Xanthus, a mari XV, flumen- | |
| que eodem nomine. deinde Patara, quae prius Pataros, | |
| et in monte Sidyma, promunturium Cragus. ultra par | 101.1 |
| sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus. | |
| Lycia LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet. | |
| ex his celeberrima praeter supra dicta Canas, Candyba, | |
| ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente | 5 |
| Aedesa, Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, T<l>os, | |
| Tel<a>nd<r>us. conprehendit in mediterraneis et Cabaliam, | |
| cuius tres urbes Oenianda, Balbura, Bubon. a Telmeso | 102.1 |
| Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur | |
| Asia. in duas eam partes Agrippa divisit: unam inclusit | |
| ab oriente Phrygia et Lycaonia, ab occidente Aegaeo mari, | |
| a meridie Aegyptio, a septentrione Paphlagonia; huius | 5 |
| longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX fecit. alteram | |
| determinavit ab oriente Armenia Minore, ab occidente | |
| Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a septentrione provincia | |
| Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam | |
| CCCXXV. | 10 |