| Aeolis proxima est, quondam M<y>sia appellata, | 5.121.1 |
| et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius | |
| portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae | |
| Sebastopolim se vocat, et intus Aeg<a>eae, Itale, Posidea, | |
| Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus amnis et | 5 |
| civitas ab eo cognominata—fuit et Grynia, nunc tantum | |
| portus, oli<m> insula adprehensa—, oppidum Elaea et ex | |
| M<y>sia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis | |
| amnis. intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, | 122.1 |
| Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis, | |
| Gerg<i>tha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes | |
| tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio | |
| Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen | 5 |
| Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in | |
| hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit | |
| et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina | |
| Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus | |
| mons Gargara eodemque nomine oppidum. rursus in litore | 123.1 |
| Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, As<s>os, | |
| eadem Apollonia—fuit et Palamedium oppidum—, | |
| promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada. | |
| fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium | 5 |
| templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adra- | |
| mytteum negotia Apolloniatae a Rhyndaco amne, Eresi, | |
| Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei, | |
| Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii | |
| appellati et alii ignobiles. | 10 |