Aeolis proxima est, quondam M<y>sia appellata,
|
5.121.1
|
et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius
|
|
portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae
|
|
Sebastopolim se vocat, et intus Aeg<a>eae, Itale, Posidea,
|
|
Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus amnis et
|
5
|
civitas ab eo cognominata—fuit et Grynia, nunc tantum
|
|
portus, oli<m> insula adprehensa—, oppidum Elaea et ex
|
|
M<y>sia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis
|
|
amnis. intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene,
|
122.1
|
Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis,
|
|
Gerg<i>tha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes
|
|
tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio
|
|
Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen
|
5
|
Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in
|
|
hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit
|
|
et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina
|
|
Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus
|
|
mons Gargara eodemque nomine oppidum. rursus in litore
|
123.1
|
Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, As<s>os,
|
|
eadem Apollonia—fuit et Palamedium oppidum—,
|
|
promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada.
|
|
fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium
|
5
|
templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adra-
|
|
mytteum negotia Apolloniatae a Rhyndaco amne, Eresi,
|
|
Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei,
|
|
Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii
|
|
appellati et alii ignobiles.
|
10
|