Simul dicendum videtur et de Galatia, quae
|
5.146.1
|
superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque
|
|
quondam eius Gordium. qui partem eam insedere Gallorum
|
|
Tolostob<o>gi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae
|
|
et Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia
|
5
|
a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem
|
|
occupavere Tectosages. ac toto <tr>actu gentes quidem hae,
|
|
populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida
|
|
Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, To<l>ostobo<g>iorum
|
|
Pisinuus. praeter hos celebres A<t>talenses, A<r>assenses,
|
147.1
|
Comenses, Di<ct>ienses, Hierorenses, Lystreni, Neapolitani,
|
|
Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses, Theba-
|
|
seni. attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas
|
|
qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Oro<a>n<d>icum Pisidiae
|
5
|
tractum, item Lycaoniae partem Obizenen. flumina sunt
|
|
in ea praeter iam dicta Saggarium et Gallus, a quo nomen
|
|
traxere Matris deum sacerdotes.
|
|