| Nunc reliqua in ora. a Cio intus in Bithynia | 5.148.1 |
| Prusa, ab Hannibale sub Olympo condita—inde Nicaeam | |
| XXV p. interveniente Ascanio lacu—, dein Nicaea in | |
| ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia et Prusias, item | |
| altera sub H<y>pio monte. fuere Pythopolis, Parthenopolis, | 5 |
| C<o>r<y>phanta. sunt in ora amnes Aesius, Bryazon, Plataneus, | |
| Areus, Aesyros, Geudos, qui et Chrysorroas, promunturium | |
| in quo Megarice oppidum fuit. inde Craspedites sinus | |
| vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit | |
| et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus; fuit et | 10 |
| Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. | |
| e<s>t in intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara. Leucatas | 149.1 |
| promunturium, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia | |
| XXXVII D p., rursusque coeuntibus terris angustiae perti- | |
| nentes usque ad Bosporum Thracium. in his Calc<h>adon | |
| libera, a Nicomedia LXII D p., Procerastis ante dicta, dein | 5 |
| Colpusa, postea <C>aecorum oppidum, quod locum eligere | |
| nescissent, VII stadiis distante Byzantio, tanto feliciore | |
| omnibus modis sede. ceterum intus in Bithynia colonia | |
| Apamena, Agrippenses, Iuliopolitae, Bithynion. flumina | |
| Syrium, Laphias, Pharnacias, Alces, Serinis, Lilaeus, Scopas, | 10 |
| Hieros, qui Bithyniam et Galatiam disterminat. ultra | 150.1 |
| Calchadona Chrysopolis fuit, dein Nicopolis, a qua nomen | |
| etiamnum sinus retinet, in quo portus Amyci. dein | |
| Naulochum promunturium, Estiae, templum Neptuni. Bos- | |
| porus, D p. intervallo Asiam Europae iterum auferens, abest | 5 |
| a Calchadone XII D p., inde fauces primae VIII DCCL p., ubi | |
| Spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem Thyni, inte- | |
| riora Bithyni. is finis Asiae est populorumque CCLXXXII, | |
| qui ad eum locum a fine Lyciae numerantur. spatium Helle- | |
| sponti et Propontidis ad Bosporum Thrac<i>um <CC>XXXVIIII p. | 10 |
| diximus. a Calchadone Sig<e>um Isidorus CCCXXII D p. | |
| tradit. |