| Simul dicendum videtur et de Galatia, quae | 5.146.1 |
| superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque | |
| quondam eius Gordium. qui partem eam insedere Gallorum | |
| Tolostob<o>gi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae | |
| et Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia | 5 |
| a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem | |
| occupavere Tectosages. ac toto <tr>actu gentes quidem hae, | |
| populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida | |
| Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, To<l>ostobo<g>iorum | |
| Pisinuus. praeter hos celebres A<t>talenses, A<r>assenses, | 147.1 |
| Comenses, Di<ct>ienses, Hierorenses, Lystreni, Neapolitani, | |
| Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses, Theba- | |
| seni. attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas | |
| qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Oro<a>n<d>icum Pisidiae | 5 |
| tractum, item Lycaoniae partem Obizenen. flumina sunt | |
| in ea praeter iam dicta Saggarium et Gallus, a quo nomen | |
| traxere Matris deum sacerdotes. |