| LIBER VI | |
| Pontus Euxinus, antea ab inhospitali feritate | 6.1.1 |
| Axinus appellatus, peculiari invidia naturae sine ulla fine | |
| indulgentis aviditati maris et ipse in<ter> Europam Asiamque | |
| funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem | |
| earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis | 5 |
| montibus Calpeque Africae avolsa tanto maiora absorbuisse | |
| quam reliquerit spatia, non per Hellespontum Propontida | |
| infudisse iterum terris devoratis: a Bosporo quoque in | |
| aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti | |
| lacus Maeotii rapinam suam iungant. invitis hoc accidisse | 2.1 |
| terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae | |
| repugnantis intervalla, ad Hellespontum DCCCLXXV p., ad | |
| Bosporos duos vel bubus meabili transitu—unde nomen | |
| ambobus—, etiam quaedam in dissociatione germanitas | 5 |
| concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem | |
| audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos | |
| orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. | |
| mensuram Ponti a Bosporo ad Maeotium lacum quidam | 3.1 |
| fecere <³⁰XIIII>³⁰ XXXVIII D, Eratosthenes C minorem. | |
| Agrippa a Calchadone ad Phasim <³⁰X>³⁰, inde Bosporum | |
| Cimmerium CCCLX. nos intervalla generatim ponimus | |
| conperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore Cimmerio | 5 |
| pugnatum est. |