| Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas, quem | 6.4.1 |
| aliqui Rhesum dixerunt. dein Syris, portus Calpas, Sangaris | |
| fluvius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit vastos amnes, | |
| inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius pleris- | |
| que dictus, Coralius, a quo incipiunt Mariandyni, sinus | 5 |
| oppidumque Heraclea, L<y>co flumini adpositum—abest | |
| a Ponti ore CC—, portus Acone, veneno aconito dirus, | |
| specus Acherusia, flumina Paedopides, Callic<h>orum, Sonautes, | |
| oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII p., fluvius Billis. | |
| ultra quem gens Paphlagonia, quam P<y>laem<e>niam | 5.1 |
| aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya | |
| Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos | |
| Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum | |
| Venetos cre<di> de<be>re putat, Sesamon oppidum, quod nunc | 5 |
| Amastris, mons C<y>torus, a Tio LXIII p., oppida Cimolis, | |
| Stephane, amnis Parthenius. promunturium C<a>rambis | 6.1 |
| vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV <au>t, ut aliis | |
| placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui | |
| maluere, CCCXII D. fuit et oppidum eodem nomine et | |
| aliud inde Armine, nunc est colonia Sinope, a Cytoro | 5 |
| CLXIIII, flumen Varecum, gens Cappadocum, oppidum | |
| Caturia <G>azelum, amnis Hal<y>s, a radicibus Tauri per | |
| Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre, | |
| Carusa, Amisum <l>iberum, <a> Sinope CXXX, eiusdemque | 7.1 |
| nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam | |
| faciat, CC <h>aut amplius per continentem ad Issicum | |
| Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum | |
| gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, | 5 |
| ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum | |
| Eupatoria, a Mithridate conditum; victo eo utrumque | |
| Pompeiopolis appellatum est. |