Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas, quem
|
6.4.1
|
aliqui Rhesum dixerunt. dein Syris, portus Calpas, Sangaris
|
|
fluvius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit vastos amnes,
|
|
inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius pleris-
|
|
que dictus, Coralius, a quo incipiunt Mariandyni, sinus
|
5
|
oppidumque Heraclea, L<y>co flumini adpositum—abest
|
|
a Ponti ore CC—, portus Acone, veneno aconito dirus,
|
|
specus Acherusia, flumina Paedopides, Callic<h>orum, Sonautes,
|
|
oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII p., fluvius Billis.
|
|
ultra quem gens Paphlagonia, quam P<y>laem<e>niam
|
5.1
|
aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya
|
|
Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos
|
|
Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum
|
|
Venetos cre<di> de<be>re putat, Sesamon oppidum, quod nunc
|
5
|
Amastris, mons C<y>torus, a Tio LXIII p., oppida Cimolis,
|
|
Stephane, amnis Parthenius. promunturium C<a>rambis
|
6.1
|
vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV <au>t, ut aliis
|
|
placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui
|
|
maluere, CCCXII D. fuit et oppidum eodem nomine et
|
|
aliud inde Armine, nunc est colonia Sinope, a Cytoro
|
5
|
CLXIIII, flumen Varecum, gens Cappadocum, oppidum
|
|
Caturia <G>azelum, amnis Hal<y>s, a radicibus Tauri per
|
|
Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre,
|
|
Carusa, Amisum <l>iberum, <a> Sinope CXXX, eiusdemque
|
7.1
|
nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam
|
|
faciat, CC <h>aut amplius per continentem ad Issicum
|
|
Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum
|
|
gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam,
|
5
|
ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum
|
|
Eupatoria, a Mithridate conditum; victo eo utrumque
|
|
Pompeiopolis appellatum est.
|
|