| Peracta est interior ora <a>c <l>o<c>a amnesque, | 6.23.1 |
| accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo si<t>us, in | |
| quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo in- | |
| fitias, anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis | |
| a Domitio Corbulone regibusque inde missis supplicibus | 5 |
| au<t> re<g>um liberis obsidibus. ordiemur autem a Cappa- | |
| docum gente. longissime haec Ponticarum omnium in- | 24.1 |
| trorsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Com- | |
| magenen laevo suo latere transit, dextro vero omnes in | |
| Asia dictas gentes, <p>lu<r>imis superfusa populis, magnoque | |
| impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit | 5 |
| Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, vadit super Antiochiae | |
| tractum et usque ad Cyrresticam eius regionem parte sua | |
| quae vocatur Cataonia contendit. itaque ibi longitudo | |
| Asiae <³⁰XII>³⁰ L efficit, latitudo DCXL. |