| Armenia autem Maior incipit a Parihedris | 6.25.1 |
| montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappa- | |
| dociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut | |
| minus claro amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium | |
| Mesopotamiae facit inter duos amnes <ex>iturae; quod interest | 5 |
| ibi, tenent Arabes Or<r>o<e>i. sic finem usque in Adiabenen | |
| perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in | |
| laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen, longi- | |
| tudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne | |
| in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt | 10 |
| Absarrum, disc<r>eta ab illa. |