| <Cyr>us oritur in Heniochis montibus, quos alii | 6.26.1 |
| Coraxicos vocavere, Araxos eodem monte quo Euphrates, | |
| VI p. intervallo, auctusque amne Vsi et ipse, ut plures | |
| existimavere, Cyro defertur in Caspium mare. oppida | |
| celebrantur in Minore Caesarea, <A>za, Nicopolis, in Maiore | 5 |
| Arsamo<sa>ta Euphrati proximum, Tigri <C>ar<c>athiocerta, in | |
| excelso autem Tigranocerta, at in campis iuxta Araxen | |
| Artaxata. universae magnitudinem Aufidius quinquagiens | 27.1 |
| centena milia prodidit, Claudius Caesar longitudinem | |
| a Dascusa ad confinium Caspii maris <³⁰XIII>³⁰ p., latitudinem | |
| dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. dividitur, quod | |
| certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quas- | 5 |
| dam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus | |
| CXX. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim | |
| Cerauni nec Adiabene regio. quod interest spatii, Cepheni | 28.1 |
| tenent; ab his iuga ultra Adiaben<i> tenent, per convalles | |
| autem proximi Armeniae sunt Menobardi et Moscheni. | |
| Adiabenen Tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius | |
| regio Medorum est ad prospectum Caspii maris. ex | 5 |
| oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque | |
| Caucasis montibus cingitur. incolae per confinium Arme- | |
| niae nunc dicentur. |