| Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora | 6.33.1 |
| dictis Ripaeos montes transcendat animus extraque litore | |
| oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens Asiam | |
| Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie In- | |
| dicus vocatur varieque per sinus et a<c>cola<rum> conplura | 5 |
| nomina dividitur. verum Asiae quoque magna portio ad- | |
| posita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines | |
| habet. ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi | 34.1 |
| Scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia Hyper- | |
| boreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. primum | |
| inde noscitur promunturium C<e>lticae Lytharmis, fluvius | |
| Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Ripaeorum mon- | 5 |
| tium deficiunt iuga, ibique Arimphaeos quosdam accepimus, | |
| haut dissimilem Hyperboreis gentem. sedes illis nemora, | 35.1 |
| alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro | |
| existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant | |
| inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos | |
| modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos | 5 |
| plane iam Scythae, Cimmerii, Cis<s>i, Ant<h>i, Georgi et Ama- | |
| zonum gens, haec usque ad Caspium et Hyrcanium mare. |