| Nam et inrumpit e Scythico oceano in aversa | 6.36.1 |
| Asiae; pluribus nominibus accolarum appellatum cel<e>ber<r>i- | |
| mum e<s>t duobus, Caspium et Hyrcanium. non minus hoc | |
| esse quam Pontum Euxinum Clitarchus putat, Erato- | |
| sthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per | 5 |
| Cadusiae et Albaniae oram V CCCC stadia, inde per <An>a- | |
| <r>iacos, Amar<d>os, Hyrcanos ad ostium Zoni fluminis IIII DCCC, | |
| ab eo ad ostium Iaxartis MM CCCC, quae summa efficit | |
| <³⁰XV>³⁰ LXXV p. Artemidorus hinc detrahit XXV p. Agrippa | 37.1 |
| Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum <i>is | |
| Armeniam, determinatas ab oriente oceano <S>erico, ab | |
| occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septentrione | |
| oceano Scythico, <p>atere qua cognitum est CCCCLXXX in | 5 |
| longitudinem, in latitudinem CCXC prodidit. non desunt | |
| vero qui eius maris universum circuitum a freto <³⁰XXV>³⁰ p. | |
| tradunt. |