| Inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem | 6.38.1 |
| spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis | |
| obliquatur cornibus, velut ad Maeotium lacum ab ore | |
| descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. | |
| primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt | 5 |
| Scythae angustias et inter se commeant, hinc Nomades et | |
| Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus. | |
| ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Vdini, | |
| Scytharum populus, dein per oram Albani, ut ferunt, ab | |
| Iasone <o>rti, <u>n<d>e quod mare <i>b<i> est Albanum nominatur. | 39.1 |
| haec gens superfusa montibus Caucasis ad Cyrum amnem, | |
| Armeniae confinium atque Hiberiae, descendit, ut dictum | |
| est. supra maritima eius Vdinorumque gentem <S>armatae, | |
| Vti, <A>orsi, Aroteres praetenduntur, quorum a tergo indi- | 5 |
| catae iam Amazones Sauromatides. flumina per Albaniam | |
| decurrunt in mare Casus et Albanus, dein Cambyses, in | |
| Caucasis ortus montibus, mox Cyrus, in Coraxicis, uti | |
| diximus. oram omnem a Caso praealtis rupibus accessum | |
| <ne>gare per CCCCXXV p. auctor est Agrippa. a Cyro | 10 |
| Caspium mare vocari incipit; accolunt Caspi. |