| Corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam | 6.40.1 |
| qui in Armenia res proxime cum Corbulone gessere. | |
| namque ii Caspias appellavere Portas Hiberiae, quas | |
| Caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi | |
| hoc nomen inscriptum habent. et Neronis principis | 5 |
| comminatio ad Caspias Portas tendere dicebatur, cum | |
| peteret illas, quae per Hiberiam in Sarmatas tendunt, vix | |
| ullo propter oppositos montes aditu ad Caspium mare. | |
| sunt autem aliae Caspiis gentibus iunctae, quod dinosci | |
| non potest nisi comitatu rerum Alexandri Magni. | 10 |