| Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum | 6.41.1 |
| intellegimus, inter duo maria Persicum et Hyrcanium | |
| Caucasi iugis attolluntur. utrimque per devexa laterum | |
| Armeniae Maiori a frontis parte, quae vergit in Commagenen, | |
| Cephenia, ut diximus, copulatur eique Adiabene, Assyriorum | 5 |
| initium, cuius pars est Arbilitis, ubi Darium Alexander | |
| debellavit, proxime Syriae. totam eam Macedones M<y>gdoniam | 42.1 |
| cognominaverunt a similitudine. oppida Alexandria, item | |
| Antiochia quam Nesebin vocant; abest ab Artaxatis DCCL p. | |
| fuit et Ninos, inposita Tigri, ad solis occasum spectans, | |
| quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad | 5 |
| Caspium mare, Atrapatene, ab Armenia<e> Otene regione | |
| discreta Araxe. oppidum eius Gazae, ab Artaxat<is> CCCCL | |
| p., totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt | |
| Atrapateni. |