| Vltra sunt Scytharum populi. Persae illos | 6.50.1 |
| Sa<c>as universos appellavere a proxima gente, antiqui | |
| Aramios, Scythae ipsi Persas Chorsaros et Caucasum montem | |
| Croucasim, hoc est nive candidum. multitudo populorum | |
| innumera et quae cum Parthis ex aequo degat. celeberrimi | 5 |
| eorum Sacae, Massagetae, Dahae, Essedones, Astacae, | |
| Rumnici, Pestici, Homodoti, Histi, Edones, Camae, Camacae, | |
| Euchatae, Cotieri, Authusiani, Psacae, Arimaspi, Antacati, | |
| Chroasai, Oetaei. ibi Napaei interisse dicuntur a Palaeis. | |
| nobilia apud eos flumina Mandragaeum et Caspasum. nec | 51.1 |
| in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter | |
| innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris dulcem | |
| esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem | |
| perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello, | 5 |
| magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale. | |
| adicit idem Pompei ductu exploratum, in Bactros septem | 52.1 |
| diebus ex India perveniri ad <B>ac<t>rum flumen quod in | |
| Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subvectos, | |
| et V n<on a>mplius dierum terreno itinere ad Phasim in | |
| Pontum Indicas posse devehi merces. | 5 |
| Insulae toto eo mari multae, volgata una maxime | |
| Zazata. |