| A Caspio mari Scythicoque oceano in E<o>um | 6.53.1 |
| cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. | |
| inhabitabilis eius prima pars a Scythico promunturio ob | |
| nives; proxima inculta saevitia gentium. Anthropophagi | |
| Scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta | 5 |
| vastae solitudines ferarumque multitudo, haut dissimilem | |
| hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde Scythae | |
| iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans | |
| mari quod vocant Tabim. nec ante dimidiam ferme | |
| longitudinem eius orae, quae spectat aestivum orientem, | 10 |
| inhabitatur illa regio. primi sunt hominum qui noscantur | 54.1 |
| Seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes | |
| frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos | |
| redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, | |
| tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. | 5 |
| Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum | |
| reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. primum | 55.1 |
| eorum noscitur flumen Psitharas, proximum Cambari, tertium | |
| Lanos, a quo promunturium Chryse, sinus Cirnaba, flumen | |
| Atianos, sinus et gens hominum Attacorum, apricis ab | |
| omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei | 5 |
| degunt, temperie. de <i>is privatim condidit volumen | |
| Amometus, sicut Hecataeus de Hyperboreis. ab At<t>acoris | |
| gentes <Ph>uni et Thocari et, iam Indorum, Casiri introrsus | |
| ad Scythas versi—humanis corporibus vescuntur—, | |
| Nomades quoque Indiae vagantur. <s>u<nt> qui ab aquilone | 10 |
| contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros. |