| Sed unde plane constent gentes, Hemodi montes | 6.56.1 |
| adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eo<o> tantum | |
| mari adiacens, verum et meridiano quod Indicum appel- | |
| lavimus. quae pars orienti <e>s<t> adversa, recto praetenditur | |
| spatio ad flexum et initio Indici maris <³⁰XVIII>³⁰ LXXV colligit, | 5 |
| deinde qua<e> se flexit in meridiem, <³⁰XXIIII>³⁰ LXXV, ut | |
| Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est | |
| ab occidente finis Indiae. conplures autem totam eius | 57.1 |
| longitudinem XL dierum noctiumque velifico navium cursu | |
| determinavere et a septentrione ad meridiem <³⁰XXVIII>³⁰ L, | |
| Agrippa longitudinis <³⁰XXXIII>³⁰, latitudinis <³⁰XIII>³⁰ prodidit. | |
| Posidonius ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum | 5 |
| metatus est eam, adversam Galliam statuens, quam <ab> occi- | |
| dente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a | |
| favonio; itaque adversum eius venti adflatu<m> iuvar<e> Indiam | |
| salubremque fieri haut dubia ratione docuit. alia illi caeli | 58.1 |
| facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae | |
| messes, media inter illas hieme etesiarum flatu<s>, nostra vero | |
| bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. gentes ei urbes- | |
| que innumerae, si quis omnes persequi velit. etenim | 5 |
| patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque | |
| qui successere e<i>, circumvectis etiam in Hyrcanium mare | |
| et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum | |
| Patrocle, verum et aliis auctoribus Graecis, qui cum | |
| regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius | 10 |
| a Philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium | |
| prodidere. non tamen est diligentiae locus: adeo diversa | 59.1 |
| et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites | |
| in eo tractu Indiae, quem is subegerit, scripserunt V | |
| oppidorum fuisse, nullum Co<o> minus, gentium VIIII, Indiam- | |
| que tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem | 5 |
| populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim | |
| gentium prope soli numquam migravere finibus suis. | |
| colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges | |
| eorum CLIII annis VI CCCCLI; adiciunt et menses III. | |
| amnium mira vastitas; proditur Alexandrum nullo die | 60.1 |
| minus stadia DC navigasse Indo nec potuisse ante menses | |
| V enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem | |
| Gange esse constat. Seneca, etiam apud nos temptata | |
| Indiae commentatione, LX amnes eius prodidit, gentes | 5 |
| duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare. | |
| iunguntur inter se Imavus, Hemodus, Paropanisus, Caucasus, | |
| a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Aegypto | |
| similem. |