| Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri | 6.61.1 |
| Magni vestigiis insistimus. Diognetus et Baeton, itinerum | |
| eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon | |
| Parthorum quo<t> diximus milia esse, inde Alexandriam | |
| Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV, Prophthasiam | 5 |
| Drangarum CXCVIIII, Arac<h>osiorum oppidum DLXV, Orto- | |
| spanum CLXXV, inde ad Alexandri oppidum L—in qui- | 62.1 |
| busdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur—; hanc | |
| urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen | |
| Copheta et oppidum Indorum Peucolatim CCXXXVII, unde | |
| ad flumen Indum et oppidum Taxilla LX, ad Hydaspen | 5 |
| fluvium clarum CXX, ad Hypasim non ignobiliorem [<³⁰XXV>³⁰ IIII] | |
| CCCLXXXX, qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato | |
| tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae | |
| quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde Seleuco | 63.1 |
| Nicatori peragrata sunt: ad Sydrum CLXVIIII, Iomanem am- | |
| nem tantundem—aliqua exemplaria adiciunt V passu<um>—, | |
| inde ad Gangen CXII D, ad R<h>oda<ph>an DLXVIIII—alii | |
| CCCXXV in hoc spatio produnt—, ad Callinipaza oppidum | 5 |
| CLXVII D—alii CCLXV—, inde ad confluentem Iomanis | |
| et Gangis DCXXV—plerique adiciunt XIII D—, <ad> | |
| oppidum Palibothra CCCCXXV, ad ostium Gangis DCXXXVII D. | |
| gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, | 64.1 |
| quorum promunturium Imaus vocatur incolarum lingua | |
| nivosum <sic> significante, Isari, Cosiri, Izi et per iuga | |
| Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanae, | |
| quorum Mactocalingae; flumina Prinas et Cainnas, quod | 5 |
| in Gangen influit, ambo navigabilia; gentes Calingae mari | |
| proximi et supra Mandaei, Malli quorum mons Mallus, | |
| finisque tractus eius Ganges. |