Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri 6.61.1
Magni vestigiis insistimus. Diognetus et Baeton, itinerum
eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon
Parthorum quo<t> diximus milia esse, inde Alexandriam
Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV, Prophthasiam 5
Drangarum CXCVIIII, Arac<h>osiorum oppidum DLXV, Orto-
spanum CLXXV, inde ad Alexandri oppidum L—in qui- 62.1
busdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur—; hanc
urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen
Copheta et oppidum Indorum Peucolatim CCXXXVII, unde
ad flumen Indum et oppidum Taxilla LX, ad Hydaspen 5
fluvium clarum CXX, ad Hypasim non ignobiliorem [<³⁰XXV>³⁰ IIII]
CCCLXXXX, qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato
tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae
quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde Seleuco 63.1
Nicatori peragrata sunt: ad Sydrum CLXVIIII, Iomanem am-
nem tantundem—aliqua exemplaria adiciunt V passu<um>—,
inde ad Gangen CXII D, ad R<h>oda<ph>an DLXVIIII—alii
CCCXXV in hoc spatio produnt—, ad Callinipaza oppidum 5
CLXVII D—alii CCLXV—, inde ad confluentem Iomanis
et Gangis DCXXV—plerique adiciunt XIII D—, <ad>
oppidum Palibothra CCCCXXV, ad ostium Gangis DCXXXVII D.
gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, 64.1
quorum promunturium Imaus vocatur incolarum lingua
nivosum <sic> significante, Isari, Cosiri, Izi et per iuga
Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanae,
quorum Mactocalingae; flumina Prinas et Cainnas, quod 5
in Gangen influit, ambo navigabilia; gentes Calingae mari
proximi et supra Mandaei, Malli quorum mons Mallus,
finisque tractus eius Ganges.