| Hinc deinde accolunt Indum, adverso eo sca<n>dente | 6.77.1 |
| demonstratione, Mathoae, Bolingae, Gallitalutae, Dimuri, | |
| Megari, Ardabae, Mesae, Abis<a>ri, Silae; mox deserta in | |
| CCL, quibus exuperatis Organagae, Abortae, Brasuertae, et | |
| ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages, Arbae, | 5 |
| Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque, quorum XII nationes | |
| singulisque binae urbes, Asini, trium urb<iu>m incolae; | |
| caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat | |
| hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos | 78.1 |
| Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum | |
| et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisam- | |
| britae, Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. iam | |
| in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendae, | 5 |
| populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi. | |
| etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, | |
| sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios, | |
| Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia | |
| Ariorum esse aliis placet. nec non et Nysam urbem | 79.1 |
| plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri | |
| sacrum, unde origo fabulae, Iovis femine editum; item | |
| Aspaganos gentem, vitis et lauri et buxi pomorumque | |
| omnium in Graecia nascentium fertilem. quae memoranda | 5 |
| ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum | |
| arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium | |
| traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis | |
| commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad | |
| Taprobane<n> insulam festinante animo. | 10 |