| Sed ante sunt ali<a>e: Patale, quam significavimus in | 6.80.1 |
| ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine; | |
| extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut | |
| credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque | |
| his solum esse, haut facile crediderim. ab his XX p. | 5 |
| Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac conchyliis referta, | |
| dein Coralliba, VIII a supra dicta, multaeque ignobiles. |