| Taprobanen alterum orbem terrarum esse | 6.81.1 |
| diu existimatum est Antichthonum appellatione. ut in- | |
| sulam liqueret esse Alexandri Magni aetas resque prae- | |
| stitere. Onesicritus, classis eius praefectus, elephantos | |
| ibi maiores bellicosioresque quam in India gigni scripsit, | 5 |
| Megasthenes flumine dividi, incolasque Pal<a>eogonos | |
| appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam | |
| Indos. Eratosthenes et mensuram prodidit, longitudinis | |
| VII stadium, latitudinis V, nec urbes esse, sed vicos DCC<L>. | |
| incipit ab Eo<o> mari inter ortum occasumque solis Indiae | 82.1 |
| praetenta et quondam credita XX dierum navigatione a | |
| Prasiana gente distare, mox, quia papyraceis navibus | |
| armamentisque Nili peteretur, ad nostrarum navium cursus | |
| VII dierum intervallo taxata. mare interest vadosum, senis | 5 |
| non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita | |
| profundum, ut nullae anchorae sidant. ob id navibus | |
| utrimque prorae, ne per angustias alvei circumagi sit | |
| necesse; magnitudo ad terna milia a<mph>orum. siderum | 83.1 |
| in navigando nulla observatio; septentrio non cernitur. | |
| volucres secum vehunt emittentes saepius meatumque | |
| earum terram petentium comitantur. nec plus quaternis | |
| mensibus anno navigant. cavent a solstitio maxime centum | 5 |
| dies, tunc illo mari hiberno. |