| Haec conperta de Taprobane. quattuor satrapiae, | 6.92.1 |
| quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a | |
| proximis Indo gentibus montana. Capisene habuit Capisam | |
| urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et | |
| oppido eiusdem nominis, quod quidam Cu<f>im dixere, a | 5 |
| Samiramide conditum. amnis Erymandus, praefluens Para- | |
| besten Arachosiorum. proximos his a meridie ad partem | |
| Arachotarum faciunt Dexendrusos, a septentrione Paro- | |
| panisidas, Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea | |
| Tetragonis dictum. haec regio est ex adverso Bactria<e>, | 10 |
| <Ari>orum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore | |
| dictum, Sydraci, Dangalae, Parapinae, Cataces, Mazi; ad | |
| Caucasum Cadrusi, oppidum ab Alexandro conditum. infra | 93.1 |
| haec omnia <plani>ora. ab Indo Ariana regio, ambusta | |
| fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa | |
| opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios, | |
| Tonberon et Arosapen. oppidum Artacoana, <A>rius amnis, | 5 |
| qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet | |
| oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius | |
| Artacabene, iterum ab Antiocho munitum, stadia quinqua- | |
| ginta. Dorsigi gens; amnes Pharnacotis, Ophradus; Pro- | 94.1 |
| p<h>thasia, oppidum Zarasparum, Drangae, <Eu>ergetae, Zarangae, | |
| Gedrusi, oppida Peucolis, Lyphorta, Methorcum; deserta; | |
| amnis Manain, Acutri gens, flumen Eorum, gens Orbi, | |
| flumen navigabile Pomanus Pand<a>rum finibus, item Cabirus | 5 |
| Suarorum, ostio portuosum, oppidum Condigramma, flumen | |
| Cophes. influunt in eum navigabilia Saddaros, Parospus, | |
| Sodamus. Arianae partem esse Daritim aliqui volunt | 95.1 |
| mensuramque produnt utriusque longitudinem <³⁰XVIII>³⁰, lati- | |
| tudinem dimidio minorem quam Indiae. alii Gedrusos et | |
| Sires posuere per CXXXVIII p., mox Ic<h>thyophagos Oritas | |
| propria, non Indorum, lingua loquentes per CC p. Ic<h>- | 5 |
| thyophagos omnes Alexander vetuit piscibus vivere. deinde | |
| posuere Arbiorum gentem per CC p. ultra deserta; dein | |
| Carmania ac Persis atque Arabia. |