| Sed priusquam generatim haec persequamur, | 6.96.1 |
| indicari convenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri | |
| circumvectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata | |
| proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quae his annis | |
| comperta servatur hodie. | 5 |
| Onesicriti et Nearchi navigatio nec nomina <omnia> | |
| habet mansionum nec spatia, primumque X<y>l<i>nepolis ab | |
| Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod | |
| flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. haec tamen | 97.1 |
| digna memoratu produntur ab <i>is; oppidum a Nearcho | |
| conditum in navigatione et flumen Arbium navium capax; | |
| contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a | |
| Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu | 5 |
| salubri, flumen Tonberum navigabile, circa quod Pa<s>irae; | |
| deinde Ic<h>thyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum | |
| spatio praenavigaverint; insula quae Solis appellatur et | |
| eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non | |
| animal absumitur incertis causis; Ori gens, flumen Car- | 98.1 |
| maniae Hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum | |
| septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus | |
| cerni noctibus nec totis umquam. Achaemenidas usque | |
| illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici a<c> mini | 5 |
| exerceri. inde promunturium Carmaniae est, ex quo in | |
| adversa<m> ora<m> ad gentem Arabiae Macas traiectus distat | |
| L p.; insulae tres, quarum Orac<t>a tantum habitatur aquosa, | |
| a continente XXV p., insulae quattuor iam in sinu ante | |
| Persida—circa has hydri marini vicenum cubitorum ad- | 10 |
| natantes terruere classem—, insula Athotadrus, item | 99.1 |
| Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio | |
| sinu Persico, onerariarum navium capax, flumen Sitioganus, | |
| quo Pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile | |
| Phristimus, insula sine nomine, flumen Granis modicarum | 5 |
| navium—per Susianen fluit, dextra eius accolunt Dexi | |
| montani, qui bitumen perficiunt—, flumen Zarotis, ostio | |
| difficili nisi peritis, insulae duae parvae; inde vadosa | |
| navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam | |
| peragitur; ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus | 100.1 |
| et Tigris iuxta Characen, inde Tigri Susa. festos dies ibi | |
| agentem Alexandrum invenerunt septimo mense post quam | |
| digressus ab iis fuerat Patalis, tertio navigationis. sic | |
| Alexandri classis navigavit; postea ab Syagro Arabiae | 5 |
| promunturio Patalen favonio, quem hip<p>alum ibi vocant, | |
| peti certissimum videbatur, <³⁰XIII>³⁰ XXXII p. aestimatione. |