Sed priusquam generatim haec persequamur,
|
6.96.1
|
indicari convenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri
|
|
circumvectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata
|
|
proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quae his annis
|
|
comperta servatur hodie.
|
5
|
Onesicriti et Nearchi navigatio nec nomina <omnia>
|
|
habet mansionum nec spatia, primumque X<y>l<i>nepolis ab
|
|
Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod
|
|
flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. haec tamen
|
97.1
|
digna memoratu produntur ab <i>is; oppidum a Nearcho
|
|
conditum in navigatione et flumen Arbium navium capax;
|
|
contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a
|
|
Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu
|
5
|
salubri, flumen Tonberum navigabile, circa quod Pa<s>irae;
|
|
deinde Ic<h>thyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum
|
|
spatio praenavigaverint; insula quae Solis appellatur et
|
|
eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non
|
|
animal absumitur incertis causis; Ori gens, flumen Car-
|
98.1
|
maniae Hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum
|
|
septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus
|
|
cerni noctibus nec totis umquam. Achaemenidas usque
|
|
illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici a<c> mini
|
5
|
exerceri. inde promunturium Carmaniae est, ex quo in
|
|
adversa<m> ora<m> ad gentem Arabiae Macas traiectus distat
|
|
L p.; insulae tres, quarum Orac<t>a tantum habitatur aquosa,
|
|
a continente XXV p., insulae quattuor iam in sinu ante
|
|
Persida—circa has hydri marini vicenum cubitorum ad-
|
10
|
natantes terruere classem—, insula Athotadrus, item
|
99.1
|
Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio
|
|
sinu Persico, onerariarum navium capax, flumen Sitioganus,
|
|
quo Pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile
|
|
Phristimus, insula sine nomine, flumen Granis modicarum
|
5
|
navium—per Susianen fluit, dextra eius accolunt Dexi
|
|
montani, qui bitumen perficiunt—, flumen Zarotis, ostio
|
|
difficili nisi peritis, insulae duae parvae; inde vadosa
|
|
navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam
|
|
peragitur; ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus
|
100.1
|
et Tigris iuxta Characen, inde Tigri Susa. festos dies ibi
|
|
agentem Alexandrum invenerunt septimo mense post quam
|
|
digressus ab iis fuerat Patalis, tertio navigationis. sic
|
|
Alexandri classis navigavit; postea ab Syagro Arabiae
|
5
|
promunturio Patalen favonio, quem hip<p>alum ibi vocant,
|
|
peti certissimum videbatur, <³⁰XIII>³⁰ XXXII p. aestimatione.
|
|