Carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta 6.107.1
milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad
flumen Sabim C p.; inde vineas coli et arva ad flumen
Ananim XXV milium spatio; regio vocatur Arm<uz>ia.
oppida Carmaniae Zetis et Alexandria. 5
  Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare
in terras, quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythrum a
rege Erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi
existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali
aquae ipsius natura. sed in duos dividitur sinus. 108.1
is qui ab oriente est Persicus appellatur, <³⁰XXV>³⁰ circuitu,
ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius
<³⁰XV>³⁰ longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato.
oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu 5
V latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad inti<m>um sinum
recto cursu <³⁰XI>³⁰ XXV propemodum constat esse et situm
eius humani capitis effigie. Onesicritus et Nearchus 109.1
ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem
Euphratis paludibus scripserunt <³⁰XVII>³⁰ esse.
  In Carmaniae angulo Chelonophagi, testudinum super-
ficie casas tegentes, carne vescentes. a flumine Arabi 5
promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore
hirti coriisque piscium vestiti. ab horum tractu 110.1
Indiam versus Ca<e>candrus, deserta insula, in oceano L p.
traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis, quaestuosa
margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozaei.
quidam interponunt Arbios, CCCCXXI p. toto litore. ibi 5
portus Macedonum et arae Alexandri in promunturio.
amnes Siccanas, dein Dratinus et Salsum. ab eo pro- 111.1
munturium Themisteas; insula Aphrodisias habitatur.
inde Persidis initium ad flumen Oratim, quo dividitur ab
Elymaide. contra Persidem insulae Psilos, Cassandra,
Aracha cum monte praealto Neptuno sacra. ipsa Persis 5
adversus occasum sita optinet litore DL p., etiam in luxum
dives, in Parthorum iam pridem translata nomen. horum
de imperio nunc in paucis.