| Regna Parthorum duodeviginti sunt omnia; ita | 6.112.1 |
| enim dividunt provincias circa duo, ut diximus, maria, | |
| Rubrum a meridie, Hyrcanium a septentrione. ex his | |
| XI, quae superiora dicuntur, incipiunt a confinio Armeniae | |
| Caspiisque litoribus, pertinent ad Scythas, cum quibus ex | 5 |
| aequo degunt; reliqua VII regna inferiora appellantur. | |
| quod ad Parthos attinet, semper fuit Parthyaea in radicibus | |
| montium saepius dictorum, qui omnes eas gentes prae- | |
| texunt. habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam et | 113.1 |
| Arianos, ab occasu Pratitas Medos, a septentrione Hyrcanos, | |
| undique desertis cincta. ulteriores Parthi Nomades appel- | |
| lantur. citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus, | |
| Issatis et Calliope, ab oriente aestivo Pyropum, ab hiberno | 5 |
| Maria, in medio Hecatompylos, Arsace, regio Nisiaea | |
| Parthyenes nobilis, ubi Alexandropolis a conditore. | |
| Necessarium est hoc in loco signare et Medorum | |
| situm terrarumque faciem circumagere ad Persicum mare, | 114.1 |
| quo facilius dein reliqua noscantur. namque Media, ab | |
| occasu transversa oblique Parthiae occurrens, utraque | |
| regna praecludit. habet ergo ipsa ab ortu Caspios et | |
| Parthos, a meridie Sittacenen et Susianen, Persida, ab | 5 |
| occasu Adiabenen, a<b> septentrione Armeniam. Persae | 115.1 |
| Rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus | |
| Persicus vocatur. regio ibi maritima Ceribobus; qua vero | |
| ipsa subit ad Medos, Climax Megale appellatur locus arduo | |
| montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad Persepolim, | 5 |
| caput regni, dirutam ab Alexandro. praeterea habet in | |
| extremis finibus Laodiceam ab Antiocho conditam. inde | 116.1 |
| ad orientem Magi optinent <Ph>rasargida castellum, in quo | |
| Cyri sepulchrum; est et horum Ecbatana oppidum, trans- | |
| latum ab Dario rege ad montes. inter Parthos et Arianos | |
| excurrunt Paraetaceni. his gentibus et Euphrate inferiora | 5 |
| regna cluduntur. reliqua dicemus a Mesopotamia, ex- | |
| cepto mucrone eius Arabumque populis in priore dictis | |
| volumine. |