Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dis-
|
6.117.1
|
persa praeter Babylona et Ninum. Macedones eam in
|
|
urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida praeter
|
|
iam dicta habet Seleuciam, La<o>diceam, Artemitam; item
|
|
in Arabum gente qui <O>rroei vocantur et Ma<r>dani Antio-
|
5
|
chiam, quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita
|
|
Arabis vocatur. iunguntur his Arabes introrsus Eldamari,
|
118.1
|
supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani
|
|
et Masei Arabes; Gord<y>aeis vero iuncti Azoni, per quos
|
|
Zerbis fluvius in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et
|
|
Orontes, quorum ad occidentem oppidum Gau<g>amela, item
|
5
|
Suae in rupibus. supra Silicas Sitrae, per quos Lycus ex
|
|
Armenia fertur; ab Sitris ad hibernum exortum Azochis
|
|
oppidum, mox in campestribus oppida Diospege, Polytelia,
|
|
Stratonicea, Anthemus. in vicinia Euphratis Nicephorion,
|
119.1
|
quod diximus, Alexander iussit condi propter loci oppor-
|
|
tunitatem. dicta est et in Zeu<g>mate Apamea, ex qua
|
|
orientem petentes excipit oppidum Caphrena munitum,
|
|
quondam stadiorum LXX amplitudine et satraparum regia
|
5
|
appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem
|
|
redactum. durant, ut fuere, Thebata et, ductu Pompei
|
120.1
|
Magni terminus Romani imperi, Oruros, a Zeugmate L CC.
|
|
sunt qui tradunt Euphraten Gobaris praefecti opere diduc-
|
|
tum esse ubi diximus findi, ne praecipiti cursu Babylona
|
|
infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum Narmal-
|
5
|
chan, quod significat regium flumen. qua dirivatur,
|
|
oppidum fuit Agranis e maximis, quod diruere Persae.
|
|
Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam clari-
|
121.1
|
tatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua
|
|
pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est,
|
|
LX p. amplexa <II> muris ducenos pedes altis, quinquagenos
|
|
latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore
|
5
|
quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque.
|
|
durat adhuc ibi Iovis Beli templum; inventor hic fuit
|
|
sideralis scientiae. cetero ad solitudinem rediit exhausta
|
122.1
|
vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore intra X<L>
|
|
lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris,
|
|
quae tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui
|
|
iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae
|
5
|
DC esse, situm vero moenium aquilae pandentis alas, agrum
|
|
totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhaurien-
|
|
dam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in
|
|
Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est reg-
|
|
norum, et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus
|
10
|
rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit.
|
|
sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chal-
|
123.1
|
daeorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium
|
|
[Narragam] qui cadit in Narragam, unde civitati nomen.
|
|
muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque,
|
|
tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad
|
5
|
meridiem versi. ab his Notitae et Orothophanitae et
|
|
Gne<s>iochartae.
|
|