| Carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta | 6.107.1 |
| milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad | |
| flumen Sabim C p.; inde vineas coli et arva ad flumen | |
| Ananim XXV milium spatio; regio vocatur Arm<uz>ia. | |
| oppida Carmaniae Zetis et Alexandria. | 5 |
| Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare | |
| in terras, quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythrum a | |
| rege Erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi | |
| existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali | |
| aquae ipsius natura. sed in duos dividitur sinus. | 108.1 |
| is qui ab oriente est Persicus appellatur, <³⁰XXV>³⁰ circuitu, | |
| ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius | |
| <³⁰XV>³⁰ longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato. | |
| oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu | 5 |
| V latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad inti<m>um sinum | |
| recto cursu <³⁰XI>³⁰ XXV propemodum constat esse et situm | |
| eius humani capitis effigie. Onesicritus et Nearchus | 109.1 |
| ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem | |
| Euphratis paludibus scripserunt <³⁰XVII>³⁰ esse. | |
| In Carmaniae angulo Chelonophagi, testudinum super- | |
| ficie casas tegentes, carne vescentes. a flumine Arabi | 5 |
| promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore | |
| hirti coriisque piscium vestiti. ab horum tractu | 110.1 |
| Indiam versus Ca<e>candrus, deserta insula, in oceano L p. | |
| traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis, quaestuosa | |
| margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozaei. | |
| quidam interponunt Arbios, CCCCXXI p. toto litore. ibi | 5 |
| portus Macedonum et arae Alexandri in promunturio. | |
| amnes Siccanas, dein Dratinus et Salsum. ab eo pro- | 111.1 |
| munturium Themisteas; insula Aphrodisias habitatur. | |
| inde Persidis initium ad flumen Oratim, quo dividitur ab | |
| Elymaide. contra Persidem insulae Psilos, Cassandra, | |
| Aracha cum monte praealto Neptuno sacra. ipsa Persis | 5 |
| adversus occasum sita optinet litore DL p., etiam in luxum | |
| dives, in Parthorum iam pridem translata nomen. horum | |
| de imperio nunc in paucis. |