Carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta
|
6.107.1
|
milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad
|
|
flumen Sabim C p.; inde vineas coli et arva ad flumen
|
|
Ananim XXV milium spatio; regio vocatur Arm<uz>ia.
|
|
oppida Carmaniae Zetis et Alexandria.
|
5
|
Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare
|
|
in terras, quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythrum a
|
|
rege Erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi
|
|
existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali
|
|
aquae ipsius natura. sed in duos dividitur sinus.
|
108.1
|
is qui ab oriente est Persicus appellatur, <³⁰XXV>³⁰ circuitu,
|
|
ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius
|
|
<³⁰XV>³⁰ longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato.
|
|
oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu
|
5
|
V latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad inti<m>um sinum
|
|
recto cursu <³⁰XI>³⁰ XXV propemodum constat esse et situm
|
|
eius humani capitis effigie. Onesicritus et Nearchus
|
109.1
|
ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem
|
|
Euphratis paludibus scripserunt <³⁰XVII>³⁰ esse.
|
|
In Carmaniae angulo Chelonophagi, testudinum super-
|
|
ficie casas tegentes, carne vescentes. a flumine Arabi
|
5
|
promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore
|
|
hirti coriisque piscium vestiti. ab horum tractu
|
110.1
|
Indiam versus Ca<e>candrus, deserta insula, in oceano L p.
|
|
traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis, quaestuosa
|
|
margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozaei.
|
|
quidam interponunt Arbios, CCCCXXI p. toto litore. ibi
|
5
|
portus Macedonum et arae Alexandri in promunturio.
|
|
amnes Siccanas, dein Dratinus et Salsum. ab eo pro-
|
111.1
|
munturium Themisteas; insula Aphrodisias habitatur.
|
|
inde Persidis initium ad flumen Oratim, quo dividitur ab
|
|
Elymaide. contra Persidem insulae Psilos, Cassandra,
|
|
Aracha cum monte praealto Neptuno sacra. ipsa Persis
|
5
|
adversus occasum sita optinet litore DL p., etiam in luxum
|
|
dives, in Parthorum iam pridem translata nomen. horum
|
|
de imperio nunc in paucis.
|
|